Punica
Silius Italicus, Tiberius Catius
Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.
- mens una, inuiolata mero nullisque uenenis
- potandi exarmata decus, pugnaeque necisque
- Sidoniae tacito uoluebat pectore molem.
- quoque esset miranda magis tam sacra libido,
- Pacuuio genitus patrias damnauerat artis.
- is uariis oneratum epulis atque atria tardo
- linquentem gressu comitatus pone parentem,
- postquam posse datum meditata aperire nouosque
- pandere conatus, et liber parte relicta
- tectorum a tergo patuit locus, ‘Accipe digna
- et Capua et nobis’ inquit consulta: (togaque
- armatum amota nudat latus) ‘hoc ego bellum
- conficere ense paro atque auulsum ferre Tonanti
- rectoris Libyci uictor caput. hic erit ille,
- qui polluta dolis iam foedera sanciet, ensis.
- si perferre nequit spectacula tanta senectus
- et tremit inceptis lasso maioribus aeuo,
- at tu securis concede penatibus et me
- linque meae menti. summum quod credis et aequas
- Hannibalem superis, o quantum nomine maior