Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. tramittam tua coepta libens famamque negabo
  2. quamquam imperfectis, magnae tamen indolis, ausis),
  3. mens una, inuiolata mero nullisque uenenis
  4. potandi exarmata decus, pugnaeque necisque
  5. Sidoniae tacito uoluebat pectore molem.
  6. quoque esset miranda magis tam sacra libido,
  7. Pacuuio genitus patrias damnauerat artis.
  8. is uariis oneratum epulis atque atria tardo
  9. linquentem gressu comitatus pone parentem,
  10. postquam posse datum meditata aperire nouosque
  11. pandere conatus, et liber parte relicta
  12. tectorum a tergo patuit locus, ‘Accipe digna
  13. et Capua et nobis’ inquit consulta: (togaque
  14. armatum amota nudat latus) ‘hoc ego bellum
  15. conficere ense paro atque auulsum ferre Tonanti
  16. rectoris Libyci uictor caput. hic erit ille,
  17. qui polluta dolis iam foedera sanciet, ensis.