Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. Campanaeque manus. ante omnis ductor honori
  2. nominis augusto libat carchesia ritu;
  3. cetera quem sequitur Bacchique e more liquorem
  4. inrorat mensis turba ardescitque Lyaeo.
  5. Interea, Tyrio resoluta in gaudia coetu
  6. conuerso (neque enim, iuuenis non digne sileri,
  7. tramittam tua coepta libens famamque negabo
  8. quamquam imperfectis, magnae tamen indolis, ausis),
  9. mens una, inuiolata mero nullisque uenenis
  10. potandi exarmata decus, pugnaeque necisque
  11. Sidoniae tacito uoluebat pectore molem.
  12. quoque esset miranda magis tam sacra libido,
  13. Pacuuio genitus patrias damnauerat artis.
  14. is uariis oneratum epulis atque atria tardo
  15. linquentem gressu comitatus pone parentem,
  16. postquam posse datum meditata aperire nouosque
  17. pandere conatus, et liber parte relicta
  18. tectorum a tergo patuit locus, ‘Accipe digna
  19. et Capua et nobis’ inquit consulta: (togaque