Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. Assaracus, nulloque minor famaue manuue
  2. tum Capys ut primis dederit sua nomina muris.
  3. concelebrant plausu pariter Sidonia pubes
  4. Campanaeque manus. ante omnis ductor honori
  5. nominis augusto libat carchesia ritu;
  6. cetera quem sequitur Bacchique e more liquorem
  7. inrorat mensis turba ardescitque Lyaeo.
  8. Interea, Tyrio resoluta in gaudia coetu
  9. conuerso (neque enim, iuuenis non digne sileri,
  10. tramittam tua coepta libens famamque negabo
  11. quamquam imperfectis, magnae tamen indolis, ausis),
  12. mens una, inuiolata mero nullisque uenenis
  13. potandi exarmata decus, pugnaeque necisque
  14. Sidoniae tacito uoluebat pectore molem.
  15. quoque esset miranda magis tam sacra libido,
  16. Pacuuio genitus patrias damnauerat artis.
  17. is uariis oneratum epulis atque atria tardo
  18. linquentem gressu comitatus pone parentem,
  19. postquam posse datum meditata aperire nouosque
  20. pandere conatus, et liber parte relicta