Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. unius amissa superantis puppe magistri.
  2. quam restare uiro labem, qui accedere portis
  3. audeat ac dirum ueniat pauitantibus omen!
  4. Hos mulcens questus Fabius deforme docebat
  5. cladibus irasci uulgumque arcebat ab ira.
  6. aduersis etenim ferri non esse uirorum
  7. qui Martem inscribant genti, non posse dolores
  8. condere et ex poena solacia poscere luctus.
  9. si uero exprobrare sinant, sibi tristius illum
  10. inluxisse diem, quo castris uiderit ire
  11. Varronem, quam quo uideat remeare sine armis.
  12. his dictis sedere minae, et conuersa repente
  13. pectora: nunc fati miseret, nunc gaudia Poeno
  14. consulibus reputant caesis erepta duobus.
  15. ergo omne effundit longo iam se agmine uulgus
  16. gratantum, magnaque actum se credere mente
  17. testantur, quod fisus auis sceptrisque superbis