Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. iam maria ac terras, primamque intrauerat urbem.
  2. diffidunt muris: solam pauitantibus arcem
  3. sperauisse sat est. nec enim superesse iuuentam,
  4. ac stare Ausoniae uacuum sine corpore nomen,
  5. quodque adeo nondum portis inruperit hostis,
  6. contemptu cessare putant. iam tecta cremari,
  7. ac delubra rapi caedesque ante ora nefandae
  8. natorum septemque arces fumare uidentur.
  9. lux una euersas bis centum in strage curulis,
  10. ac iuuenum bis tricenis orbata gemebat
  11. milibus exhaustae nutantia moenia Romae,
  12. atque ea post Trebiam, post Tusci stagna profundi,
  13. nec socium numero pariter leuiore perempto.
  14. sed uero sed enim reliqui pia turba senatus
  15. munera sortito inuadunt. celer omnia lustrans
  16. clamitat attonitis Fabius: ‘Non ulla relicta est,
  17. credite, cunctandi ratio. adproperemus, ut hostis
  18. nequiquam armatos ausit succedere muros.
  19. dura inter pauidos alitur fortuna sedendo,
  20. et gliscunt aduersa metu. ite ocius, arma