Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. Fama dehinc gliscente sono iam sidera adibat,
  2. iam maria ac terras, primamque intrauerat urbem.
  3. diffidunt muris: solam pauitantibus arcem
  4. sperauisse sat est. nec enim superesse iuuentam,
  5. ac stare Ausoniae uacuum sine corpore nomen,
  6. quodque adeo nondum portis inruperit hostis,
  7. contemptu cessare putant. iam tecta cremari,
  8. ac delubra rapi caedesque ante ora nefandae
  9. natorum septemque arces fumare uidentur.
  10. lux una euersas bis centum in strage curulis,
  11. ac iuuenum bis tricenis orbata gemebat
  12. milibus exhaustae nutantia moenia Romae,
  13. atque ea post Trebiam, post Tusci stagna profundi,
  14. nec socium numero pariter leuiore perempto.
  15. sed uero sed enim reliqui pia turba senatus
  16. munera sortito inuadunt. celer omnia lustrans
  17. clamitat attonitis Fabius: ‘Non ulla relicta est,