Punica
Silius Italicus, Tiberius Catius
Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.
- tu contra iuuenem et caput hoc abscidere rebus
- turbatis, o Paule, paras? nunc Hannibal ipsi
- (tam laetus bello est) ausit certare Tonanti.
- et iam conuersis (uidi nam flectere) habenis
- euasit Varro ac sese ad meliora reseruat.
- sit spatium fatis, et, dum datur, eripe leto
- hanc nostris maiorem animam: mox bella capesses.’
- Ad quae suspirans ductor: ‘Mortemne sub armis
- cur poscam, causa ista parum est, quod talia nostrae
- pertulerunt aures suadentem monstra Metellum?
- i, demens, i, carpe fugam. non hostica tela
- excipias tergo, superos precor. integer, oro,
- intactusque abeas atque intres moenia Romae
- cum Varrone simul. talin', pauidissime, dignum
- me uita pulchraque indignum morte putasti?
- quippe sinit Poenus, qui nunc contraria bella
- ipsi ferre Ioui ualeat. pro degener altae