Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. transigeret cursu sonipes certamina campi.
  2. At Libys humanos aequantem pectore sensus
  3. haud parce miratus ecum, quinam ille sinistrae
  4. depugnet morti iuuenis, nomenque decusque
  5. erogitat letique simul compendia donat.
  6. hic Cinna (ad Tyrios namque is sua uerterat arma
  7. credulus aduersis, et tum comes ibat ouanti)
  8. Auribus huic, inquit ‘ductor fortissime, origo est
  9. non indigna tuis. quondam sub regibus illa,
  10. quae Libycos renuit frenos, sub regibus olim
  11. Roma fuit. sed enim, solium indignata Superbi
  12. ut sceptra exegit, confestim ingentia bella
  13. Clusina uenere domo. si Porsena fando
  14. auditus tibi, si Cocles, si Lydia castra,
  15. ille ope Maeonia et populo succinctus Etrusco
  16. certabat pulsos per bella reponere reges.
  17. multa adeo nequiquam ausi, pressitque tyrannus
  18. Ianiculum incumbens urbi. mox pace probata
  19. compressere odia, et positum cum foedere bellum,
  20. obsidibusque obstricta fides. mansuescere corda