Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. euolat ac domini consistit ad ora iacentis.
  2. inde inclinatus colla et submissus in armos
  3. de more inflexis praebebat scandere terga
  4. cruribus ac proprio quodam trepidabat amore.
  5. milite non illo quisquam felicius acri
  6. insultarat equo, uel si resupina citato
  7. proiectus dorso ferretur membra, uel idem
  8. si nudo staret tergo, dum rapta uolucris
  9. transigeret cursu sonipes certamina campi.
  10. At Libys humanos aequantem pectore sensus
  11. haud parce miratus ecum, quinam ille sinistrae
  12. depugnet morti iuuenis, nomenque decusque
  13. erogitat letique simul compendia donat.
  14. hic Cinna (ad Tyrios namque is sua uerterat arma
  15. credulus aduersis, et tum comes ibat ouanti)
  16. Auribus huic, inquit ‘ductor fortissime, origo est
  17. non indigna tuis. quondam sub regibus illa,
  18. quae Libycos renuit frenos, sub regibus olim
  19. Roma fuit. sed enim, solium indignata Superbi
  20. ut sceptra exegit, confestim ingentia bella