Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. aspera, si occumbat ductore superstite Poeno.
  2. Quam metuens molem (neque enim certamine sumpto
  3. tempestas tanta et rabies impune fuisset)
  4. in faciem pauidi Iuno conuersa Metelli
  5. Quid uanos, inquit ‘Latio spes unica consul,
  6. incassumque moues fato renuente furores?
  7. si superest Paulus, restant Aeneia regna;
  8. sin secus, Ausoniam tecum trahis. ire tumentem
  9. tu contra iuuenem et caput hoc abscidere rebus
  10. turbatis, o Paule, paras? nunc Hannibal ipsi
  11. (tam laetus bello est) ausit certare Tonanti.
  12. et iam conuersis (uidi nam flectere) habenis
  13. euasit Varro ac sese ad meliora reseruat.
  14. sit spatium fatis, et, dum datur, eripe leto
  15. hanc nostris maiorem animam: mox bella capesses.’
  16. Ad quae suspirans ductor: ‘Mortemne sub armis
  17. cur poscam, causa ista parum est, quod talia nostrae
  18. pertulerunt aures suadentem monstra Metellum?
  19. i, demens, i, carpe fugam. non hostica tela
  20. excipias tergo, superos precor. integer, oro,