Punica
Silius Italicus, Tiberius Catius
Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.
- ille ego—sed uano quid enim te demoror aeger,
- Lentule, conquestu? perge atque hinc cuspide fessum
- erige quadrupedem propere.’ tum Lentulus urbem
- magna ferens mandata petit. nec Paulus inultum
- quod superest de luce sinit: ceu uulnere tigris
- letifero cedens tandem proiectaque corpus
- luctatur morti et languentem pandit hiatum
- in uanos morsus, nec sufficientibus irae
- ictibus extrema lambit uenabula lingua.
- iamque coruscanti telum propiusque ferenti
- gressum exultantem et securo caedis Iertae
- non expectatum surgens defixerat ensem
- Sidoniumque ducem circumspectabat, in illa
- exoptans animam certantem ponere dextra.
- sed uicere uirum coeuntibus undique telis
- et Nomas et Garamas et Celtae et Maurus et Astur.
- hic finis Paulo. iacet altum pectus et ingens