Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. nostris pugnauit monitis furor. amplius acta
  2. quid superest uita, nisi caecae ostendere plebi
  3. Paulum scire mori? feror an consumptus in urbem
  4. uulneribus? quantine emptum uelit Hannibal, ut nos
  5. uertentis terga aspiciat? nec talia Paulo
  6. pectora, nec manis tam parua intramus imago.
  7. ille ego—sed uano quid enim te demoror aeger,
  8. Lentule, conquestu? perge atque hinc cuspide fessum
  9. erige quadrupedem propere.’ tum Lentulus urbem
  10. magna ferens mandata petit. nec Paulus inultum
  11. quod superest de luce sinit: ceu uulnere tigris
  12. letifero cedens tandem proiectaque corpus
  13. luctatur morti et languentem pandit hiatum
  14. in uanos morsus, nec sufficientibus irae
  15. ictibus extrema lambit uenabula lingua.
  16. iamque coruscanti telum propiusque ferenti
  17. gressum exultantem et securo caedis Iertae
  18. non expectatum surgens defixerat ensem
  19. Sidoniumque ducem circumspectabat, in illa
  20. exoptans animam certantem ponere dextra.