Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. pectora Romuleo regno. calcaribus aufer,
  2. qua uulnus permittit, ecum atque hinc ocius urbis
  3. claudantur portae (ruet haec ad moenia pestis)
  4. dic, oro: rerum Fabio tradantur habenae.
  5. nostris pugnauit monitis furor. amplius acta
  6. quid superest uita, nisi caecae ostendere plebi
  7. Paulum scire mori? feror an consumptus in urbem
  8. uulneribus? quantine emptum uelit Hannibal, ut nos
  9. uertentis terga aspiciat? nec talia Paulo
  10. pectora, nec manis tam parua intramus imago.
  11. ille ego—sed uano quid enim te demoror aeger,
  12. Lentule, conquestu? perge atque hinc cuspide fessum
  13. erige quadrupedem propere.’ tum Lentulus urbem
  14. magna ferens mandata petit. nec Paulus inultum
  15. quod superest de luce sinit: ceu uulnere tigris
  16. letifero cedens tandem proiectaque corpus
  17. luctatur morti et languentem pandit hiatum
  18. in uanos morsus, nec sufficientibus irae
  19. ictibus extrema lambit uenabula lingua.
  20. iamque coruscanti telum propiusque ferenti