Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. contendit neruo atque insultat fraude pharetrae,
  2. Dacus ut armiferis Geticae telluris in oris
  3. spicula quae patrio gaudens acuisse ueneno
  4. fundit apud ripas inopina binominis Histri.
  5. Cura subit, collem turrita cingere fronte
  6. castelloque urbem circumuallare frequenti.
  7. heu priscis numen populis, at nomine solo
  8. in terris iam nota Fides! stat dura iuuentus
  9. ereptamque fugam et claudi uidet aggere muros,
  10. sed dignam Ausonia mortem putat esse Sagunto
  11. seruata cecidisse fide. iamque acrius omnis
  12. intendunt uires: adductis stridula neruis
  13. Phocais effundit uastos balista molaris;
  14. atque eadem ingentis mutato pondere teli