Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. terque leui ducta circum caput altus habena
  2. permissum uentis abscondit in aera telum,
  3. hic ualido librat stridentia saxa lacerto,
  4. huic impulsa leui torquetur lancea nodo.
  5. ante omnis ductor patriis insignis in armis
  6. nunc picea iactat fumantem lampada flamma,
  7. nunc sude, nunc iaculo, nunc saxis impiger instat
  8. aut hydro imbutas, bis noxia tela, sagittas
  9. contendit neruo atque insultat fraude pharetrae,
  10. Dacus ut armiferis Geticae telluris in oris
  11. spicula quae patrio gaudens acuisse ueneno
  12. fundit apud ripas inopina binominis Histri.
  13. Cura subit, collem turrita cingere fronte
  14. castelloque urbem circumuallare frequenti.
  15. heu priscis numen populis, at nomine solo
  16. in terris iam nota Fides! stat dura iuuentus
  17. ereptamque fugam et claudi uidet aggere muros,
  18. sed dignam Ausonia mortem putat esse Sagunto
  19. seruata cecidisse fide. iamque acrius omnis
  20. intendunt uires: adductis stridula neruis