Epistulae

Pliny, the Younger

Pliny, the Younger, creator;

Haec lacu propius, illa latius utitur; haec unum sinum molli curvamine amplectitur, illa editissimo dorso duos dirimit; illic recta gestatio longo limite super litus extenditur, hic spatiosissimo xysto leviter inflectitur; illa fluctus non sentit haec frangit; ex illa possis despicere piscantes, ex hac ipse piscari, hamumque de cubiculo ac paene etiam de lectulo ut e naucula iacere. Hae mihi causae utrique quae desunt astruendi ob ea quae supersunt.

Etsi quid ego rationem tibi? apud quem pro ratione erit idem facere. Vale.

Si laudatus a te laudare te coepero, vereor ne non tam proferre iudicium meum quam referre gratiam videar. Sed licet videar, omnia scripta tua pulcherrima existimo, maxime tamen illa de nobis.

Accidit hoc una eademque de causa. Nam et tu, quae de amicis, optime scribis, et ego, quae de me, ut optima lego. Vale.

Unice probo quod Pompei Quintiani morte tam dolenter afficeris, ut amissi caritatem desiderio extendas, non ut plerique qui tantum viventes amant seu potius amare se simulant, ac ne simulant quidem nisi quos florentes vident; nam miserorum non secus ac defunctorum obliviscuntur. Sed tibi perennis fides tantaque in amore constantia, ut finiri nisi tua morte non possit.