Epistulae
Pliny, the Younger
Pliny, the Younger, creator;
Tertia epistula continebat esse tibi redditam orationem pro Clario eamque visam uberiorem, quam dicente me audiente te fuerit. Est uberior; multa enim postea inserui. Adicis alias te litteras curiosius scriptas misisse; an acceperim quaeris. Non accepi et accipere gestio. Proinde prima quaque occasione mitte appositis quidem usuris, quas ego - num parcius possum? - centesimas computabo. Vale.
Ut satius unum aliquid insigniter facere quam plura mediocriter, ita plurima mediocriter, si non possis unum aliquid insigniter. Quod intuens ego variis me studiorum generibus nulli satis confisus experior.
Proinde, cum hoc vel illud leges, ita singulis veniam ut non singulis dabis. An ceteris artibus excusatio in numero, litteris durior lex, in quibus difficilior effectus est? Quid autem ego de venia quasi ingratus? Nam si ea facilitate proxima acceperis qua priora, laus potius speranda quam venia obsecranda est. Mihi tamen venia sufficit. Vale.
Laudas mihi et frequenter praesens et nunc per epistulas Nonium tuum, quod sit liberalis in quosdam: et ipse laudo, si tamen non in hos solos. Volo enim eum, qui sit vere liberalis, tribuere patriae propinquis, affinibus amicis, sed amicis dico pauperibus, non ut isti qui iis potissimum donant, qui donare maxime possunt.
Hos ego viscatis hamatisque muneribus non sua promere puto sed aliena corripere. Sunt ingenio simili qui quod huic donant auferunt illi, famamque liberalitatis avaritia petunt.
Primum est autem suo esse contentum, deinde, quos praecipue scias indigere, sustentantem foventemque orbe quodam socialitatis ambire. Quae cuncta si facit iste, usquequaque laudandus est; si unum aliquid, minus quidem, laudandus tamen:
tam rarum est etiam imperfectae liberalitatis exemplar. Ea invasit homines habendi cupido, ut possideri magis quam possidere videantur. Vale.
Postquam a te recessi, non minus tecum, quam cum ad te fui. Legi enim librum tuum identidem repetens ea maxime - non enim mentiar -, quae de me scripsisti, in quibus quidem percopiosus fuisti. Quam multa, quam varia, quam non eadem de eodem nec tamen diversa dixisti!