Epistulae
Pliny, the Younger
Pliny, the Younger, creator;
Sunt enim maxime mirabilia quae maxime insperata, maxime opericulosa utque Graeci magis exprimunt, παράβολα. Ideo nequaquam par gubernatoris est virtus, cum placido et cum turbato mari vehitur: tunc admirante nullo, illaudatus inglorius subit portum, at cum stridunt funes curvatur arbor gubernacula gemunt, tunc ille clarus et dis maris proximus.
Cur haec? Quia visus es mihi in scriptis meis adnotasse quaedam ut tumida quae ego sublimia, ut improba quae ego audentia, ut nimia quae ego plena arbitrabar. Plurimum autem refert, reprehendenda adnotes an insignia.
Omnis enim advertit, quod eminet et exstat; sed acri intentione diiudicandum est, immodicum sit an grande, altum an enorme. Atque ut Homerum potissimum attingam, quem tandem alterutram in partem potest fugere ἀμφὶ δὲ σάλπιγξεν μέγας οὐρανός ... ἠέρι δʼ ἔγχος ἐκεκλιτο et totum illud οὔτε θαλάσσης κῦμα τόσον βοάᾳ?
Sed opus est examine et libra, incredibile sint haec et inania an magnifica caelestia. Nec nunc ego me his similia aut dixisse aut posse dicere puto - non ita insanio -, sed hoc intellegi volo, laxandos esse eloquentiae frenos, nec angustissimo gyro ingeniorum impetus refringendos.