Epistulae
Pliny, the Younger
Pliny, the Younger, creator;
Audio imperturbatus interritus: tantum susceptae rei honestas valet, tantumque ad fiduciam vel metum differt, nolint homines quod facias an non probent. Longum est omnia quae tunc hinc inde iacta sunt recensere.
Novissime consul: 'Secunde, sententiae loco dices, si quid volueris.' 'Permiseras' inquam 'quod usque adhuc omnibus permisisti.'
Resido; aguntur alia. Interim me quidam ex consularibus amicis, secreto curatoque sermone, quasi nimis fortiter incauteque progressum corripit revocat, monet ut desistam, adicit etiam: 'Notabilem te futuris principibus fecisti.' 'Esto' inquam 'dum malis.'
Vix ille discesserat, rursus alter: 'Quid audes? Quo ruis? Quibus te periculis obicis? Quid praesentibus confidis incertus futurorum? Lacessis hominem iam praefectum aerarii et brevi consulem, praeterea qua gratia quibus amicitiis fultum!' Nominat quendam, qui tunc ad orientem amplissimum exercitum non sine magnis dubiisque rumoribus obtinebat.