Epistulae
Pliny, the Younger
Pliny, the Younger, creator;
Haec acta sunt absente Certo; fuit enim seu tale aliquid suspicatus sive, ut excusabatur, infirmus. Et relationem quidem de eo Caesar ad senatum non remisit; obtinui tamen quod intenderam:
nam collega Certi consulatum, successorem Certus accepit, planeque factum est quod dixeram in fine: 'Reddat praemium sub optimo principe, quod a pessimo accepit.' Postea actionem meam utcumque potui recollegi, addidi multa.
Accidit fortuitum, sed non tamquam fortuitum, quod editis libris Certus intra paucissimos dies implicitus morbo decessit.
Audivi referentes hanc imaginem menti eius hanc oculis oberrasse, tamquam videret me sibi cum ferro imminere. Verane haec, affirmare non ausim; interest tamen exempli, ut vera videantur.
Habes epistulam, si modum epistulae cogites, libris quos legisti non minorem; sed imputabis tibi qui contentus libris non fuisti. Vale.