Epistulae
Pliny, the Younger
Pliny, the Younger, creator;
Postea mihi visum est pretium operae ipsum senatus consultum quaerere. Inveni tam copiosum et effusum, ut ille superbissimus titulus modicus atque etiam demissus videretur. Conferant se misceantque, non dico illi veteres, Africani Achaici Numantini, sed hi proximi Marii Sullae Pompei - nolo progredi longius -: infra Pallantis laudes iacebunt.
Urbanos qui illa censuerunt putem an miseros? Dicerem urbanos, si senatum deceret urbanitas; miseros, sed nemo tam miser est ut illa cogatur. Ambitio ergo et procedendi libido? Sed quis adeo demens, ut per suum, per publicum dedecus procedere velit in ea civitate, in qua hic esset usus florentissimae dignitatis, ut primus in senatu laudare Pallantem posset?
Mitto quod Pallanti servo praetoria ornamenta offeruntur - quippe offeruntur a servis -, mitto quod censent non exhortandum modo verum etiam compellendum ad usum aureorum anulorum; erat enim contra maiestatem senatus, si ferreis praetorius uteretur.