Epistulae
Pliny, the Younger
Pliny, the Younger, creator;
Oneravi te tot pariter missis voluminibus, sed oneravi primum quia exegeras, deinde quia scripseras tam graciles istic vindemias esse, ut plane scirem tibi vacaturum, quod vulgo dicitur, librum legere.
Eadem ex meis agellis nuntiantur. Igitur mihi quoque licebit scribere quae legas, sit modo unde chartae emi possint; aut necessario quidquid scripserimus boni malive delebimus. Vale.
Confecerunt me infirmitates meorum, mortes etiam, et quidem iuvenum. Solacia duo nequaquam paria tanto dolori, solacia tamen: unum facilitas manumittendi - videor enim non omnino immaturos perdidisse, quos iam liberos perdidi -, alterum quod permitto servis quoque quasi testamenta facere, eaque ut legitima custodio.