Epistulae
Pliny, the Younger
Pliny, the Younger, creator;
Laboriosum istud et taedio plenum, sed difficultate ipsa fructuosum, recalescere ex integro et resumere impetum fractum omissumque, postremo nova velut membra peracto corpori intexere nec tamen priora turbare.
Scio nunc tibi esse praecipuum studium orandi; sed non ideo semper pugnacem hunc et quasi bellatorium stilum suaserim. Ut enim terrae variis mutatisque seminibus, ita ingenia nostra nunc hac nunc illa meditatione recoluntur.
Volo interdum aliquem ex historia locum apprendas, volo epistulam diligentius scribas. Nam saepe in oratione quoque non historica modo sed prope poetica descriptionum necessitas incidit, et pressus sermo purusque ex epistulis petitur.
Fas est et carmine remitti, non dico continuo et longo - id enim perfici nisi in otio non potest -, sed hoc arguto et brevi, quod apte quantas libet occupationes curasque distinguit.
Lusus vocantur; sed hi lusus non minorem interdum gloriam quam seria consequuntur. Atque adeo - cur enim te ad versus non versibus adhorter? -
ut laus est cerae, mollis cedensque sequatur si doctos digitos iussaque fiat opus
et nunc informet Martem castamve Minervam, nunc Venerem effingat, nunc Veneris puerum;
utque sacri fontes non sola incendia sistunt, saepe etiam flores vernaque prata iuvant,
sic hominum ingenium flecti ducique per artes non rigidas docta mobilitate decet.