Epistulae
Pliny, the Younger
Pliny, the Younger, creator;
Habes plura etiam fortasse quam requirebas; unum tamen omisi. Non enim dixi quae legenda arbitrarer: quamquam dixi, cum dicerem quae scribenda. Tu memineris sui cuiusque generis auctores diligenter eligere. Aiunt enim multum legendum esse, non multa.
Qui sint hi adeo notum probatumque est, ut demonstratione non egeat; et alioqui tam immodice epistulam extendi, ut dum tibi quemadmodum studere debeas suadeo, studendi tempus abstulerim. Quin ergo pugillares resumis, et aliquid ex his vel istud ipsum quod coeperas scribis? Vale.
Quia ipse, cum prima cognovi, iungere extrema quas avulsa cupio, te quoque existimo velle de Vareno et Bithynis reliqua cognoscere. Acta causa hinc a Polyaeno, inde a Magno.
Finitis actionibus Caesar 'Neutra' inquit 'pars de mora queretur; erit mihi curae explorare provinciae voluntatem.'
Multum interim Varenus tulit. Etenim quam dubium est an merito accusetur, qui an omnino accusetur incertum est! Superest ne rursus provinciae quod damnasse dicitur placeat, agatque paenitentiam paenitentiae suae. Vale.