Epistulae

Pliny, the Younger

Pliny, the Younger, creator;

Quod quidem paulisper cum magna sua laude intermisit et posuit, a Corellio nostro ex liberalitate imperatoris Nervae emendis dividendisque agris adiutor assumptus. Etenim qua gloria dignum est, summo viro in tanta eligendi facultate praecipue placuisse!

Idem quam reverenter, quam fideliter amicos colat, multorum supremis iudiciis, in his Anni Bassi gravissimi civis, credere potes, cuius memoriam tam grata praedicatione prorogat et extendit, ut librum de vita eius - nam studia quoque sicut alias bonas artes veneratur - ediderit.

Pulchrum istud et raritate ipsa probandum, cum plerique hactenus defunctorum meminerint ut querantur.

Hunc hominem appetentissimum tui, mihi crede, complectere apprehende, immo et invita, ac sic ama tamquam gratiam referas. Neque enim obligandus sed remunerandus est in amoris officio, qui prior coepit. Vale.

Delector iucundum tibi fuisse Tironis mei adventum; quod vero scribis oblata occasione proconsulis plurimos manumissos, unice laetor. Cupio enim patriam nostram omnibus quidem rebus augeri, maxime tamen civium numero: id enim oppidis firmissimum ornamentum.

Illud etiam me non ut ambitiosum sed tamen iuvat, quod adicis te meque et gratiarum actione et laude celebratos. Est enim, ut Xenophon ait, ἥδιστον ἄκουσμα ἔπαινος, utique si te mereri putes. Vale.

Auguror nec me fallit augurium, historias tuas immortales futuras; quo magis illis - ingenue fatebor - inseri cupio.