Epistulae
Pliny, the Younger
Pliny, the Younger, creator;
Me huc quoque urbana negotia persequuntur; non desunt enim qui me iudicem aut arbitrum faciant.
Accedunt querelae rusticorum, qui auribus meis post longum tempus suo iure abutuntur. Instat et necessitas agrorum locandorum, perquam molesta: adeo rarum est invenire idoneos conductores.
Quibus ex causis precario studeo, studeo tamen. Nam et scribo aliquid et lego; sed cum lego, ex comparatione sentio quam male scribam, licet tu mihi bonum animum facias,
qui libellos meos de ultione Helvidi orationi Demosthenis κατὰ---μειδίου confers. Quam sane, cum componerem illos, habui in manibus, non ut aemularer - improbum enim ac paene furiosum -, sed tamen imitarer et sequerer, quantum aut diversitas ingeniorum maximi et minimi, aut causae dissimilitudo pateretur. Vale.
Claudius Pollio amari a te cupit dignus hoc ipso quod cupit, deinde quod ipse te diligit; neque enim fere quisquam exigit istud nisi qui facit. Vir alioqui rectus integer quietus ac paene ultra modum - si quis tamen ultra modum - verecundus.
Hunc, cum simul militaremus, non solum ut commilito inspexi. Praeerat alae miliariae; ego iussus a legato consulari rationes alarum et cohortium excutere, ut magnam quorundam foedamque avaritiam, neglegentiam parem, ita huius summam integritatem, sollicitam diligentiam inveni.