Epistulae

Pliny, the Younger

Pliny, the Younger, creator;

Sed quid indignor? Ridere satius, ne se magnum aliquid adeptos putent, qui huc felicitate perveniunt ut rideantur. Vale.

Torqueor quod discipulum, ut scribis, optimae spei amisisti. Cuius et valetudine et morte impedita studia tua quidni sciam? cum sis omnium officiorum observantissimus, cumque omnes quos probas effusissime diligas.

Me huc quoque urbana negotia persequuntur; non desunt enim qui me iudicem aut arbitrum faciant.

Accedunt querelae rusticorum, qui auribus meis post longum tempus suo iure abutuntur. Instat et necessitas agrorum locandorum, perquam molesta: adeo rarum est invenire idoneos conductores.

Quibus ex causis precario studeo, studeo tamen. Nam et scribo aliquid et lego; sed cum lego, ex comparatione sentio quam male scribam, licet tu mihi bonum animum facias,

qui libellos meos de ultione Helvidi orationi Demosthenis κατὰ---μειδίου confers. Quam sane, cum componerem illos, habui in manibus, non ut aemularer - improbum enim ac paene furiosum -, sed tamen imitarer et sequerer, quantum aut diversitas ingeniorum maximi et minimi, aut causae dissimilitudo pateretur. Vale.

Claudius Pollio amari a te cupit dignus hoc ipso quod cupit, deinde quod ipse te diligit; neque enim fere quisquam exigit istud nisi qui facit. Vir alioqui rectus integer quietus ac paene ultra modum - si quis tamen ultra modum - verecundus.

Hunc, cum simul militaremus, non solum ut commilito inspexi. Praeerat alae miliariae; ego iussus a legato consulari rationes alarum et cohortium excutere, ut magnam quorundam foedamque avaritiam, neglegentiam parem, ita huius summam integritatem, sollicitam diligentiam inveni.

Postea promotus ad amplissimas procurationes, nulla occasione corruptus ab insito abstinentiae amore deflexit; numquam secundis rebus intumuit; numquam officiorum varietate continuam laudem humanitatis infregit, eademque firmitate animi laboribus suffecit, qua nunc otium patitur.

Quod quidem paulisper cum magna sua laude intermisit et posuit, a Corellio nostro ex liberalitate imperatoris Nervae emendis dividendisque agris adiutor assumptus. Etenim qua gloria dignum est, summo viro in tanta eligendi facultate praecipue placuisse!

Idem quam reverenter, quam fideliter amicos colat, multorum supremis iudiciis, in his Anni Bassi gravissimi civis, credere potes, cuius memoriam tam grata praedicatione prorogat et extendit, ut librum de vita eius - nam studia quoque sicut alias bonas artes veneratur - ediderit.