Epistulae

Pliny, the Younger

Pliny, the Younger, creator;

Nam cum Senecio reus esset quod de vita Helvidi libros composuisset rogatumque se a Fannia in defensione dixisset, quaerente minaciter Mettio Caro, an rogasset respondit: 'Rogavi'; an commentarios scripturo dedisset: 'Dedi'; an sciente matre: 'Nesciente'; postremo nullam vocem cedentem periculo emisit.

Quin etiam illos ipsos libros, quamquam ex necessitate et metu temporum abolitos senatus consulto, publicatis bonis servavit habuit, tulitque in exsilium exsili causam.

Eadem quam iucunda quam comis, quam denique - quod paucis datum est - non minus amabilis quam veneranda! Eritne quam postea uxoribus nostris ostentare possimus? Erit a qua viri quoque fortitudinis exempla sumamus, quam sic cernentes audientesque miremur, ut illas quae leguntur?