Epistulae

Pliny, the Younger

Pliny, the Younger, creator;

Habebis tamen, an emendandi nescio, utique disperdendi. Ὑμεῖς γὰρ οἱ εὔζηλοι optima quaeque detrahitis.

Quod si feceris, boni consulam. Postea enim illis ex aliqua occasione ut meis utar, et beneficio fastidi tui ipse laudabor, ut in eo quod adnotatum invenies et suprascripto aliter explicitum.

Nam cum suspicarer futurum, ut tibi tumidius videretur, quoniam est sonantius et elatius, non alienum existimavi, ne te torqueres, addere statim pressius quiddam et exilius, vel potius humilius et peius, vestro tamen iudicio rectius.

Cur enim non usquequaque tenuitatem vestram insequar et exagitem? Haec ut inter istas occupationes aliquid aliquando rideres, illud serio:

vide ut mihi viaticum reddas, quod impendi data opera cursore dimisso. Ne tu, cum hoc legeris, non partes libelli, sed totum libellum improbabis, negabisque ullius pretii esse, cuius pretium reposcaris. Vale.

Eadem epistula et non studere te et studere significat. Aenigmata loquor? Ita plane, donec distinctius quod sentio enuntiem.

Negat enim te studere, sed est tam polita quam nisi a studente non potest scribi; aut es tu super omnes beatus, si talia per desidiam et otium perficis. Vale.

Tu quidem honestissime, quod tam impense et rogas et exigis, ut accipi iubeam a te pretium agrorum non e septingentis milibus, quanti illos a liberto meo, sed ex nongentis, quanti a publicanis partem vicensimam emisti.

Invicem ego et rogo et exigo, ut non solum quid te verum etiam quid me deceat aspicias, patiarisque me in hoc uno tibi eodem animo repugnare, quo in omnibus obsequi soleo. Vale.

Requiris quid agam. Quae nosti: distringor officio, amicis deservio, studeo interdum, quod non interdum sed solum semperque facere, non audeo dicere rectius, certe beatius erat.