Epistulae
Pliny, the Younger
Pliny, the Younger, creator;
Libellum formatum a me, sicut exegeras, quo amicus tuus, immo noster - quid enim non commune nobis? -, si res posceret uteretur, misi tibi ideo tardius ne tempus emendandi eum, id est disperdendi, haberes.
Habebis tamen, an emendandi nescio, utique disperdendi. Ὑμεῖς γὰρ οἱ εὔζηλοι optima quaeque detrahitis.
Quod si feceris, boni consulam. Postea enim illis ex aliqua occasione ut meis utar, et beneficio fastidi tui ipse laudabor, ut in eo quod adnotatum invenies et suprascripto aliter explicitum.