Epistulae

Pliny, the Younger

Pliny, the Younger, creator;

Finitis actionibus Caesar 'Neutra' inquit 'pars de mora queretur; erit mihi curae explorare provinciae voluntatem.'

Multum interim Varenus tulit. Etenim quam dubium est an merito accusetur, qui an omnino accusetur incertum est! Superest ne rursus provinciae quod damnasse dicitur placeat, agatque paenitentiam paenitentiae suae. Vale.

Miraris quod Hermes libertus meus hereditarios agros, quos ego iusseram proscribi, non exspectata auctione pro meo quincunce ex septingentis milibus Corelliae addixerit. Adicis hos nongentis milibus posse venire, ac tanto magis quaeris, an quod gessit ratum servem.

Ego vero servo: quibus ex causis, accipe. Cupio enim et tibi probatum et coheredibus meis excusatum esse, quod me ab illis maiore officio iubente secerno.

Corelliam cum summa reverentia diligo, primum ut sororem Corelli Rufi, cuius mihi memoria sacrosancta est, deinde ut matri meae familiarissimam.

Sunt mihi et cum marito eius Minicio Iusto, optimo viro, vetera iura; fuerunt et cum filio maxima, adeo quidem ut praetore me ludis meis praesederit.