Epistulae

Pliny, the Younger

Pliny, the Younger, creator;

Rogo ergo, exigo etiam pro iure amicitiae, cures ut Atilio meo salva sit non sors modo verum etiam usura plurium annorum. Homo est alieni abstinentissimus sui diligens; nullis quaestibus sustinetur, nullus illi nisi ex frugalitate reditus.

Nam studia, quibus plurimum praestat, ad voluptatem tantum et gloriam exercet. Gravis est ei vel minima iactura; quamquam reparare quod amiseris gravius.

Exime hunc illi, exime hunc mihi scrupulum: sine me suavitate eius, sine leporibus perfrui. Neque enim possum tristem videre, cuius hilaritas me tristem esse non patitur.