Epistulae

Pliny, the Younger

Pliny, the Younger, creator;

Locutus est Caesar summa gravitate summa moderatione, cumque advocatus Senecionis et Eurythmi dixisset suspicionibus relinqui reos, nisi audirentur, 'Non curo' inquit 'an isti suspicionibus relinquantur, ego relinquor.'

Dein conversus ad nos: Ἐπιστήσατε quid facere debeamus; isti enim queri volunt quod sibi licuerit non accusari.' Tum ex consilii sententia iussit denuntiari heredibus omnibus, aut agerent aut singuli approbarent causas non agendi; alioqui se vel de calumnia pronuntiaturum.

Vides quam honesti, quam severi dies; quos iucundissimae remissiones sequebantur. Adhibebamur cotidie cenae; erat modica, si principem cogitares. Interdum acroamata audiebamus, interdum iucundissimis sermonibus nox ducebatur.

Summo die abeuntibus nobis - tam diligens in Caesare humanitas - xenia sunt missa. Sed mihi ut gravitas cognitionum, consilii honor, suavitas simplicitasque convictus, ita locus ipse periucundus fuit.

Villa pulcherrima cingitur viridissimis agris, imminet litori, cuius in sinu fit cum maxime portus. Huius sinistrum brachium firmissimo opere munitum est, dextrum elaboratur.