Epistulae
Pliny, the Younger
Pliny, the Younger, creator;
Mira utrique probitas, constantia salva, decorus habitus, os Latinum, vox virilis, tenax memoria, magnum ingenium, iudicium aequale; quae singula mihi voluptati fuerunt, atque inter haec illud, quod et ipsi me ut rectorem, ut magistrum intuebantur, et iis qui audiebant me aemulari, meis instare vestigiis videbantur.
O diem - repetam enim - laetum notandumque mihi candidissimo calculo! Quid enim aut publice laetius quam clarissimos iuvenes nomen et famam ex studiis petere, aut mihi optatius quam me ad recta tendentibus quasi exemplar esse propositum?
Quod gaudium ut perpetuo capiam deos oro; ab isdem teste te peto, ut omnes qui me imitari tanti putabunt meliores esse quam me velint. Vale.
Tu vero non debes suspensa manu commendare mihi quos tuendos putas. Nam et te decet multis prodesse et me suscipere quidquid ad curam tuam pertinet.
Itaque Bittio Prisco quantum plurimum potuero praestabo, praesertim in harena mea, hoc est apud centumviros.
Epistularum, quas mihi ut ais 'aperto pectore' scripsisti, oblivisci me iubes; at ego nullarum libentius memini. Ex illis enim vel praecipue sentio, quanto opere me diligas, cum sic exegeris mecum, ut solebas cum tuo filio.
Nec dissimulo hoc mihi iucundiores eas fuisse, quod habebam bonam causam, cum summo studio curassem quod tu curari volebas.
Proinde etiam atque etiam rogo, ut mihi semper eadem simplicitate, quotiens cessare videbor - 'videbor' dico, numquam enim cessabo -, convicium facias, quod et ego intellegam a summo amore proficisci, et tu non meruisse me gaudeas. Vale.
Umquamne vidisti quemquam tam laboriosum et exercitum quam Varenum meum? cui quod summa contentione impetraverat defendendum et quasi rursus petendum fuit.
Bithyni senatus consultum apud consules carpere ac labefactare sunt ausi, atque etiam absenti principi criminari; ab illo ad senatum remissi non destiterunt. Egit Claudius Capito irreverenter magis quam constanter, ut qui senatus consultum apud senatum accusaret.
Respondit Catius Fronto graviter et firme. Senatus ipse mirificus; nam illi quoque qui prius negarant Vareno quae petebat, eadem danda postquam erant data censuerunt;
singulos enim integra re dissentire fas esse, peracta quod pluribus placuisset cunctis tuendum.
Acilius tantum Rufus et cum eo septem an octo, septem immo, in priore sententia perseverarunt. Erant in hac paucitate non nulli, quorum temporaria gravitas vel potius gravitatis imitatio ridebatur.
Tu tamen aestima, quantum nos in ipsa pugna certaminis maneat, cuius quasi praelusio atque praecursio has contentiones excitavit. Vale.
Sollicitas me in Formianum. Veniam ea condicione, ne quid contra commodum tuum facias; qua pactione invicem mihi caveo. Neque enim mare et litus, sed te otium libertatem sequor: alioqui satius est in urbe remanere.
Oportet enim omnia aut ad alienum arbitrium aut ad suum facere. Mei certe stomachi haec natura est, ut nihil nisi totum et merum velit. Vale.
Mirificae rei non interfuisti; ne ego quidem, sed me recens fabula excepit. Passennus Paulus, splendidus eques Romanus et in primis eruditus, scribit elegos. Gentilicium hoc illi: est enim municeps Properti atque etiam inter maiores suos Propertium numerat.
Is cum recitaret, ita coepit dicere: 'Prisce, iubes...'. Ad hoc Iavolenus Priscus - aderat enim ut Paulo amicissimus -: 'Ego vero non iubeo.' Cogita qui risus hominum, qui ioci.
Est omnino Priscus dubiae sanitatis, interest tamen officiis, adhibetur consiliis atque etiam ius civile publice respondet: quo magis quod tunc fecit et ridiculum et notabile fuit.
Interim Paulo aliena deliratio aliquantum frigoris attulit. Tam sollicite recitaturis providendum est, non solum ut sint ipsi sani verum etiam ut sanos adhibeant. Vale.