Epistulae

Pliny, the Younger

Pliny, the Younger, creator;

His circumdatus in cubiculo meo sedi. Dixit Curianus quae pro se putabat. Respondi paucis ego - neque enim aderat alius, qui defunctae pudorem tueretur -, deinde secessi, et ex consilii sententia 'Videtur' inquam, 'Curiane, mater tua iustas habuisse causas irascendi tibi.'

Post hoc ille cum ceteris subscripsit centumvirale iudicium, non subscripsit mecum.

Appetebat iudicii dies; coheredes mei componere et transigere cupiebant non diffidentia causae, sed metu temporum. Verebantur quod videbant multis accidisse, ne ex centumvirali iudicio capitis rei exirent.

Et erant quidam in illis, quibus obici et Gratillae amicitia et Rustici posset.