Epistulae
Pliny, the Younger
Pliny, the Younger, creator;
In hac difficultate placuit medium quiddam tenere: videor tenuisse.
Actionem meam, ut proelia solet, nox diremit. Egeram horis tribus et dimidia, supererat sesquihora. Nam cum e lege accusator sex horas, novem reus accepisset, ita diviserat tempora reus inter me et eum qui dicturus post erat, ut ego quinque horis ille reliquis uteretur.
Mihi successus actionis silentium finemque suadebat; temerarium est enim secundis non esse contentum. Ad hoc verebar ne me corporis vires iterato labore desererent, quem difficilius est repetere quam iungere.
Erat etiam periculum ne reliqua actio mea et frigus ut deposita et taedium ut resumpta pateretur. UT enim faces ignem assidua concussione custodiunt, dimissum aegerrime reparant, sic et dicentis calor et audientis intentio continuatione servatur, intercapedine et quasi remissione languescit.
Sed Bassus multis precibus, paene etiam lacrimis obsecrabat, implerem meum tempus. Parui utilitatemque eius praetuli meae. Bene cessit: inveni ita erectos animos senatus, ita recentes, ut priore actione incitati magis quam satiati viderentur.
Successit mihi Lucceius Albinus, tam apte ut orationes nostrae varietatem duarum, contextum unius habuisse credantur.
Respondit Herennius Pollio instanter et graviter, deinde Theophanes rursus. Fecit enim hoc quoque ut cetera impudentissime, quod post duos et consulares et disertos tempus sibi et quidem laxius vindicavit. Dixit in noctem atque etiam nocte illatis lucernis.
Postero die egerunt pro Basso Homullus et Fronto mirifice; quartum diem probationes occuparunt.