Epistulae
Pliny, the Younger
Pliny, the Younger, creator;
Nam lemma sibi sumpsit, quod ego interdum versibus ludo. Atque adeo iudicii mei te iudicem faciam, si mihi ex hoc ipso lemmate secundus versus occurrerit; nam ceteros teneo et iam explicui.
- Canto carmina versibus minutis,
- his olim quibus et meus Catullus
- et Calvus veteresque. Sed quid ad me?
- Unus Plinius est mihi priores:
- mavult versiculos foro relicto
- et quaerit quod amet, putatque amari.
- Ille o Plinius, ille quot Catones!
- I nunc, quisquis amas, amare noli.