Epistulae

Pliny, the Younger

Pliny, the Younger, creator;

Magno tamen fomento dolor meus acquiescit, si hunc saltem fortem et incolumem, paremque illi patri illi avo fortuna servaverit. Cuius ego pro salute pro moribus, hoc sum magis anxius quod unicus factus est.

Nosti in amore mollitiam animi mei, nosti metus; quo minus te mirari oportebit, quod plurimum timeam, de quo plurimum spero. Vale.

Interfui principis optimi cognitioni in consilium assumptus. Gymnicus agon apud Viennenses ex cuiusdam testamento celebratur. Hunc Trebonius Rufinus, vir egregius nobisque amicus, in duumviratu tollendum abolendumque curavit.

Negabatur ex auctoritate publica fecisse. Egit ipse causam non minus feliciter quam diserte. Commendabat actionem, quod tamquam homo Romanus et bonus civis in negotio suo mature et graviter loquebatur.

Cum sententiae perrogarentur, dixit Iunius Mauricus, quo viro nihil firmius nihil verius, non esse restituendum Viennensibus agona; adiecit 'Vellem etiam Romae tolli posset.'