Epistulae

Pliny, the Younger

Pliny, the Younger, creator;

Quantum ille famae meae domi in publico, quantum etiam apud principem astruxit!

Nam cum forte de bonis iuvenibus apud Nervam imperatorem sermo incidisset, et plerique me laudibus ferrent, paulisper se intra silentium tenuit, quod illi plurimum auctoritatis addebat; deinde gravitate quam noras: 'Necesse est' inquit 'parcius laudem Secundum, quia nihil nisi ex consilio meo facit.'

Qua voce tribuit mihi quantum petere voto immodicum erat, nihil me facere non sapientissime, cum omnia ex consilio sapientissimi viri facerem. Quin etiam moriens filiae suae - ipsa solet praedicare -: 'Multos quidem amicos tibi ut longiore vita paravi, praecipuos tamen Secundum et Cornutum.

Quod cum recordor, intellego mihi laborandum, ne qua parte videar hanc de me fiduciam providentissimi viri destituisse.

Quare ego vero Corelliae adero promptissime nec subire offensas recusabo; quamquam non solum veniam me verum etiam laudem apud istum ipsum, a quo - ut ais - nova lis fortasse ut feminae intenditur, arbitror consecuturum, si haec eadem in actione, latius scilicet et uberius quam epistularum angustiae sinunt, vel in excusationem vel etiam commendationem meam dixero. Vale.