Epistulae
Pliny, the Younger
Pliny, the Younger, creator;
Si quid omnino, hoc certe iudicio facio, quod Asinium Rufum singulariter amo. Est homo eximius et bonorum amantissimus. Cur enim non me quoque inter bonos numerem? Idem Cornelium Tacitum - scis quem virum - arta familiaritate complexus est.
Proinde si utrumque nostrum probas, de Rufo quoque necesse est idem sentias, cum sit ad conectendas amicitias vel tenacissimum vinculum morum similitudo.
Sunt ei liberi plures. Nam in hoc quoque functus est optimi civis officio, quod fecunditate uxoris large frui voluit, eo saeculo quo plerisque etiam singulos filios orbitatis praemia graves faciunt. Quibus ille despectis, avi quoque nomen assumpsit. Est enim avus, et quidem ex Saturio Firmo, quem diliges ut ego si ut ego propius inspexeris.
Haec eo pertinent, ut scias quam copiosam, quam numerosam domum uno beneficio sis obligaturus; ad quod petendum voto primum, deinde bono quodam omine adducimur.
Optamus enim tibi ominamurque in proximum annum consulatum: ita nos virtutes tuae, ita iudicia principis augurari volunt.
Concurrit autem ut sit eodem anno quaestor maximus ex liberis Rufi, Asinius Bassus, iuvenis - nescio an dicam, quod me pater et sentire et dicere cupit, adulescentis verecundia vetat - ipso patre melior.
Difficile est ut mihi de absente credas - quamquam credere soles omnia -, tantum in illo industriae probitatis eruditionis ingenii studii memoriae denique esse, quantum expertus invenies.
Vellem tam ferax saeculum bonis artibus haberemus, ut aliquos Basso praeferre deberes: tum ego te primus hortarer moneremque, circumferres oculos ac diu pensitares, quem potissimum eligeres.
Nunc vero - sed nihil volo de amico meo arrogantius dicere; hoc solum dico, dignum esse iuvenem quem more maiorum in filii locum assumas. Debent autem sapientes viri, ut tu, tales quasi liberos a re publica accipere, quales a natura solemus optare.
Decorus erit tibi consuli quaestor patre praetorio, propinquis consularibus, quibus iudicio ipsorum, quamquam asulescentulus adhuc, iam tamen invicem ornamento est.