Epistulae

Pliny, the Younger

Pliny, the Younger, creator;

Quaeris, qui sint versiculi, quibus gratiam rettuli? Remitterem te ad ipsum volumen, nisi quosdam tenerem; tu, si placuerint hi, ceteros in libro requires.

Alloquitur Musam, mandat, ut domum meam Esquiliis quaerat, adeat reverenter:

  • Sed ne tempore non tuo disertam
  • pulses ebria ianuam videto;
  • totos dat tetricae dies Minervae,
  • dum centum studet auribus virorum
  • hoc, quod saecula posterique possint
  • Arpinis quoque comparare chartis.
  • Seras tutior ibis ad lucernas;
  • haec hora est tua, cum furit Lyaeus,
  • cum regnat rosa, cum madent capilli.
  • Tunc me vel rigidi legant Catones.
  • Meritone eum, qui haec de me scripsit, et tunc dimisi amicissime et nunc ut amicissimum defunctum esse doleo? Dedit enim mihi, quantum maximum potuit, daturus amplius, si potuisset. Tametsi, quid homini potest dari maius quam gloria et laus et aeternitas? At non erunt aeterna, quae scripsit; non erunt fortasse, ille tamen scripsit, tamquam essent futura. Vale.

    Cupis post longum tempus neptem tuam meque una videre. Gratum est utrique nostrum quod cupis, mutuo mehercule.

    Nam invicem nos incredibili quodam desiderio vestri tenemur, quod non ultra differemus. Atque adeo iam sarcinulas alligamus, festinaturi quantum itineris ratio permiserit.

    Erit una sed brevis mora: deflectemus in Tuscos, non ut agros remque familiarem oculis subiciamus - id enim postponi potest -, sed ut fungamur necessario officio.