Epistulae
Pliny, the Younger
Pliny, the Younger, creator;
Itaque audis frequenter ut illud: 'immodice et redundanter', ita hoc: 'ieiune et infirme'. Alius excessisse materiam, alius dicitur non implesse. Aeque uterque, sed ille imbecillitate hic viribus peccat; quod certe etsi non limatioris, maioris tamen ingeni vitium est.
Nec vero cum haec dico illum Homericum ἀμετροεπῆ probo, sed hunc:
- καὶ ἔπεα νιφάδεσσιν ἐοικότα χειμερίῃσιν,
non quia non et ille mihi valdissime placeat:
- παῦρα μέν, ἀλλὰ μάλα λιγέως
si tamen detur electio, illam orationem similem nivibus hibernis, id est crebram et assiduam sed et largam, postremo divinam et caelestem volo.