Epistulae
Pliny, the Younger
Pliny, the Younger, creator;
Neque enim minus imperspicua incerta fallacia sunt iudicum ingenia quam tempestatum terrarumque. Nec me praeterit summum oratorem Periclen sic a comico Eupolide laudari:
- πρὸς δέ γʼ αὐτοῦ τῷ τάχει
- πειθώ τις ἐπεκάθητο τοῖσι χείλεσιν.
- οὕτως ἐκήλει, καὶ μόνος τῶν ῥητόρων
- τὸ κέντρον ἐγκατέλειπε τοῖς ἀκροωμένοις.
Verum huic ipsi Pericli nec illa πειθὼ nec illud ἐκήλει brevitate vel velocitate vel utraque — differunt enim — sine facultate summa contigisset. Nam delectare persuadere copiam dicendi spatiumque desiderat, relinquere vero aculeum in audientium animis is demum potest qui non pungit sed infigit.
Adde quae de eodem Pericle comicus alter:
- ἤστραπτʼ, ἐβρόντα, συνεκύκα τὴν---̔ελλάδα
Non enim amputata oratio et abscisa, sed lata et magnifica et excelsa tonat fulgurat, omnia denique perturbat ac miscet.
'Optimus tamen modus est': quis negat? sed non minus non servat modum qui infra rem quam qui supra, qui astrictius quam qui effusius dicit.