Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Os hominis! mulsum me rogat Hippocrates.
  2. Tam stupidus numquam nec tu, puto, Glauce, fuisti,
  3. χάλκεα donanti χρύσεα qui dederas.
  4. Dulce aliquis munus pro munere poscit amaro?
  5. Accipiat, sed si potat in elleboro.
  1. Alfius ante fuit, coepit nunc Olfius esse,
  2. Uxorem postquam duxit Athenagoras.
  1. Nomen Athenagorae credis, Callistrate, verum.
  2. Si scio, dispeream, qui sit Athenagoras.
  3. Sed puta me verum, Callistrate, dicere nomen:
  4. Non ego, sed vester peccat Athenagoras.
  1. Clinicus Herodes trullam subduxerat aegro:
  2. Deprensus dixit 'Stulte, quid ergo bibis?'
  1. Rumpitur invidia quidam, carissime Iuli,
  2. Quod me Roma legit, rumpitur invidia.
  3. Rumpitur invidia, quod turba semper in omni
  4. Monstramur digito, rumpitur invidia.
  5. Rumpitur invidia, tribuit quod Caesar uterque
  6. Ius mihi natorum, rumpitur invidia.
  7. Rumpitur invidia, quod rus mihi dulce sub urbe est