Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Santonica medicata dedit mihi pocula virga:
  2. Os hominis! mulsum me rogat Hippocrates.
  3. Tam stupidus numquam nec tu, puto, Glauce, fuisti,
  4. χάλκεα donanti χρύσεα qui dederas.
  5. Dulce aliquis munus pro munere poscit amaro?
  6. Accipiat, sed si potat in elleboro.
  1. Alfius ante fuit, coepit nunc Olfius esse,
  2. Uxorem postquam duxit Athenagoras.
  1. Nomen Athenagorae credis, Callistrate, verum.
  2. Si scio, dispeream, qui sit Athenagoras.
  3. Sed puta me verum, Callistrate, dicere nomen:
  4. Non ego, sed vester peccat Athenagoras.
  1. Clinicus Herodes trullam subduxerat aegro:
  2. Deprensus dixit 'Stulte, quid ergo bibis?'
  1. Rumpitur invidia quidam, carissime Iuli,
  2. Quod me Roma legit, rumpitur invidia.
  3. Rumpitur invidia, quod turba semper in omni
  4. Monstramur digito, rumpitur invidia.
  5. Rumpitur invidia, tribuit quod Caesar uterque
  6. Ius mihi natorum, rumpitur invidia.
  7. Rumpitur invidia, quod rus mihi dulce sub urbe est
  8. Parvaque in urbe domus, rumpitur invidia.
  9. Rumpitur invidia, quod sum iucundus amicis,
  10. Quod conviva frequens, rumpitur invidia.
  11. Rumpitur invidia, quod amamur quodque probamur:
  12. Rumpatur, quisquis rumpitur invidia.
  1. Vindemiarum non ubique proventus
  2. Cessavit, Ovidi; pluvia profuit grandis.
  3. Centum Coranus amphoras aquae fecit.
  1. Marcus amat nostras Antonius, Attice, Musas,
  2. Charta salutatrix si modo vera refert:
  3. Marcus Palladiae non infitianda Tolosae
  4. Gloria, quem genuit Pacis alumna Quies.
  5. Tu qui longa potes dispendia ferre viarum,
  6. I, liber, absentis pignus amicitiae.
  7. Vilis eras, fateor, si te nunc mitteret emptor;
  8. Grande tui pretium muneris auctor erit:
  9. Multum, crede mihi, refert, a fonte bibatur
  10. Quae fluit, an pigro quae stupet unda lacu.
  1. Denaris tribus invitas et mane togatum
  2. Observare iubes atria, Basse, tua,
  3. Deinde haerere tuo lateri, praecedere sellam,
  4. Ad viduas tecum plus minus ire decem.
  5. Trita quidem nobis togula est vilisque vetusque:
  6. Denaris tamen hanc non emo, Basse, tribus.
  1. Appia, quam simili venerandus in Hercule Caesar
  2. Consecrat, Ausoniae maxima fama viae,
  3. Si cupis Alcidae cognoscere facta prioris,
  4. Disce: Libyn domuit, aurea poma tulit,
  5. Peltatam Scythico discinxit Amazona nodo,
  6. Addidit Arcadio terga leonis apro,
  7. Aeripedem silvis cervum, Stymphalidas astris
  8. Abstulit, a Stygia cum cane venit aqua,
  9. Fecundam vetuit reparari mortibus hydram,