Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Sutilis aptetur deciens rosa crinibus, ut sit
  2. Qui posuit sacrae nobile gentis opus.
  3. Nunc bis quina mihi da basia, fiat ut illud
  4. Nomen, ab Odrysio quod deus orbe tulit.
  1. Santonica medicata dedit mihi pocula virga:
  2. Os hominis! mulsum me rogat Hippocrates.
  3. Tam stupidus numquam nec tu, puto, Glauce, fuisti,
  4. χάλκεα donanti χρύσεα qui dederas.
  5. Dulce aliquis munus pro munere poscit amaro?
  6. Accipiat, sed si potat in elleboro.
  1. Alfius ante fuit, coepit nunc Olfius esse,
  2. Uxorem postquam duxit Athenagoras.