Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. 'Quaerite qui malit fieri conviva Tonantis:
  2. Me meus in terris Iuppiter, ecce, tenet.'
  1. Quae mala sint domini, quae servi commoda, nescis,
  2. Condyle, qui servum te gemis esse diu.
  3. Dat tibi securos vilis tegeticula somnos,
  4. Pervigil in pluma Gaius, ecce, iacet.
  5. Gaius a prima tremebundus luce salutat
  6. Tot dominos, at tu, Condyle, nec dominum.
  7. 'Quod debes, Gai, redde' inquit Phoebus et illinc
  8. Cinnamus: hoc dicit, Condyle, nemo tibi.
  9. Tortorem metuis? podagra cheragraque secatur
  10. Gaius et mallet verbera mille pati.