Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Astra licet propius, Palatia longius essent,
  2. Responsa ad superos haec referenda darem:
  3. 'Quaerite qui malit fieri conviva Tonantis:
  4. Me meus in terris Iuppiter, ecce, tenet.'
  1. Quae mala sint domini, quae servi commoda, nescis,
  2. Condyle, qui servum te gemis esse diu.
  3. Dat tibi securos vilis tegeticula somnos,
  4. Pervigil in pluma Gaius, ecce, iacet.
  5. Gaius a prima tremebundus luce salutat
  6. Tot dominos, at tu, Condyle, nec dominum.
  7. 'Quod debes, Gai, redde' inquit Phoebus et illinc
  8. Cinnamus: hoc dicit, Condyle, nemo tibi.
  9. Tortorem metuis? podagra cheragraque secatur
  10. Gaius et mallet verbera mille pati.
  11. Quod nec mane vomis nec cunnum, Condyle, lingis,
  12. Non mavis, quam ter Gaius esse tuus?
  1. Addere quid cessas, puer, inmortale Falernum?
  2. Quadrantem duplica de seniore cado.
  3. Nunc mihi dic, quis erit, cui te, Catacisse, deorum
  4. Sex iubeo cyathos fundere? 'Caesar erit.'
  5. Sutilis aptetur deciens rosa crinibus, ut sit
  6. Qui posuit sacrae nobile gentis opus.
  7. Nunc bis quina mihi da basia, fiat ut illud
  8. Nomen, ab Odrysio quod deus orbe tulit.
  1. Santonica medicata dedit mihi pocula virga:
  2. Os hominis! mulsum me rogat Hippocrates.
  3. Tam stupidus numquam nec tu, puto, Glauce, fuisti,
  4. χάλκεα donanti χρύσεα qui dederas.
  5. Dulce aliquis munus pro munere poscit amaro?
  6. Accipiat, sed si potat in elleboro.
  1. Alfius ante fuit, coepit nunc Olfius esse,
  2. Uxorem postquam duxit Athenagoras.
  1. Nomen Athenagorae credis, Callistrate, verum.
  2. Si scio, dispeream, qui sit Athenagoras.
  3. Sed puta me verum, Callistrate, dicere nomen:
  4. Non ego, sed vester peccat Athenagoras.
  1. Clinicus Herodes trullam subduxerat aegro:
  2. Deprensus dixit 'Stulte, quid ergo bibis?'
  1. Rumpitur invidia quidam, carissime Iuli,
  2. Quod me Roma legit, rumpitur invidia.