Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Pertundas glaciem triente nigro,
- Frontem sutilibus ruber coronis;
- Sic uni tibi sit puer cinaedus
- Et castissima pruriat puella:
- Infamem nimio calore Cypron
- Observes, moneo precorque, Flacce,
- Messes area cum teret crepantis
- Et fervens iuba saeviet leonis.
- At tu, diva Paphi, remitte, nostris
- Inlaesum iuvenem remitte votis:
- Sic Martis tibi serviant Kalendae
- Et cum ture meroque victimaque
- Libetur tibi candidas ad aras
- Secta plurima quadra de placenta.
- Ad cenam si me diversa vocaret in astra
- Hinc invitator Caesaris, inde Iovis,
- Astra licet propius, Palatia longius essent,
- Responsa ad superos haec referenda darem:
- 'Quaerite qui malit fieri conviva Tonantis:
- Me meus in terris Iuppiter, ecce, tenet.'
- Quae mala sint domini, quae servi commoda, nescis,
- Condyle, qui servum te gemis esse diu.
- Dat tibi securos vilis tegeticula somnos,
- Pervigil in pluma Gaius, ecce, iacet.
- Gaius a prima tremebundus luce salutat
- Tot dominos, at tu, Condyle, nec dominum.
- 'Quod debes, Gai, redde' inquit Phoebus et illinc
- Cinnamus: hoc dicit, Condyle, nemo tibi.
- Tortorem metuis? podagra cheragraque secatur
- Gaius et mallet verbera mille pati.
- Quod nec mane vomis nec cunnum, Condyle, lingis,
- Non mavis, quam ter Gaius esse tuus?
- Addere quid cessas, puer, inmortale Falernum?
- Quadrantem duplica de seniore cado.
- Nunc mihi dic, quis erit, cui te, Catacisse, deorum
- Sex iubeo cyathos fundere? 'Caesar erit.'
- Sutilis aptetur deciens rosa crinibus, ut sit
- Qui posuit sacrae nobile gentis opus.